Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 3.10.1 Cic. Fam. 3.10.2 (English) >>Cic. Fam. 3.10.4

3.10.1

Cum est ad nos adlatum de temeritate eorum, qui tibi negotium facesserent, etsi graviter primo nuntio commotus sum, quod nihil tam praeter opinionem meam accidere potuit, tamen, ut me conlegi, cetera mi facillima videbantur, quod et in te ipso maximam spem et in tuis magnam habebam, multaque mihi veniebant in mentem, quam ob rem istum laborem tibi etiam honori putarem fore; illud plane moleste tuli, quod certissimum et iustissimum triumphum hoc invidorum consilio esse tibi ereptum videbam. quod tu si tanti facies, quanti ego semper iudicavi faciendum esse, facies sapienter et ages victor ex inimicorum dolore triumphum iustissimum. ego enim plane video fore nervis, opibus, sapientia tua, vehementer ut inimicos tuos paeniteat intemperantiae suae. de me tibi sic contestans omnis deos promitto atque confirmo, me pro tua dignitate (malo enim dicere quam 'pro salute') in hac provincia, cui tu praefuisti, rogando deprecatoris, laborando propinqui, auctoritate cari hominis, ut spero, apud civitates, gravitate imperatoris suscepturum officia atque partis. omnia volo a me et postules et exspectes; vincam meis officiis cogitationes tuas.

3.10.2 Q. Servilius perbrevis mihi a te litteras reddidit, quae mihi tamen nimis longae visae sunt; iniuriam enim mihi fieri putabam, cum rogabar. nollem accidisset tempus, in quo perspicere posses, quanti te, quanti Pompeium, quem unum ex omnibus facio, ut debeo, plurimi, quanti Brutum facerem (quamquam in consuetudine cotidiana perspexisses, sicuti perspicies); sed, quoniam accidit, si quid a me praetermissum erit, commissum facinus et admissum dedecus confitebor.



Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 3.10.1 Cic. Fam. 3.10.2 (English) >>Cic. Fam. 3.10.4

Powered by PhiloLogic